previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Theseus Nutrix
835Tandem profugi noctis aeternae plagam
vastoque manes carcere umbrantem polum,
et vix cupitum sufferunt oculi diem.
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
paremque totiens libra composuit diem,
840ambiguus ut me sortis ignotae labor
detinuit inter mortis et vitae mala.
pars una vitae mansit extincto mihi:
sensus malorum; finis Alcides fuit,
qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,
845me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
sed fessa virtus robore antiquo caret
trepidantque gressus, heu, labor quantus fuit
Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
850Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?
expromat aliquis, luctus et lacrimae et dolor,
[p. 186] in limine ipso maesta lamentatio?
auspicia digna prorsus inferno hospite.

Nvtr.
Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
855fletusque nostros spernit ac morti imminet.

Thes.
Quae causa leti? reduce cur moritur viro?

Nvtr.
Haec ipsa letum causa maturum attulit.

Thes.
Perplexa magnum verba nescio quid tegunt.
effare aperte quis gravet mentem dolor.

Nvtr.
860Haut pandit ulli; maesta secretum occulit
statuitque secum ferre quo moritur malum.
iam perge, quaeso, perge: properato est opus.

Thes.
Reserate clausos regii postes laris.

Theseus Phaedra Nutrix Tacita
0 socia thalami, sicine adventum viri
865et expetiti coniugis vultum excipis?
quin ense viduas dexteram atque animum mihi
restituis et te quicquid e vita fugat
expromis?

Ph.
Eheu, per tui sceptrum imperi,
magnanime Theseu, perque natorum indolem
870tuosque reditus perque iam cineres meos,
permitte mortem,

Thes.
Causa quae cogit mori?

Ph.
Si causa leti dicitur, fructus perit.

Thes.
Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.

Ph.
Aures pudica coniugis solas timet.

Thes.
875Effare: fido pectore arcana occulam.

Ph.
Alium silere quod voles, primus sile.

Thes.
Leti facultas nulla continget tibi.

Ph.
Mori volenti desse mors numquam potest.
[p. 187]

Thes.
Quod sit luendum morte delictum indica.

Ph.
880Quod vivo.

Thes.
Lacrimae nonne te nostrae movent?

Ph.
Mors optima est perire lacrimandum suis.

Thes.
Silere pergit, verbere ac vinclis opus;
altrixque prodet quicquid haec fari abnuit.
vincite ferro, verberum vis extrahat
885secreta mentis,

Ph.
Ipsa iam fabor. mane.

Thes.
Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis
subito coortas veste praetenta optegis?

Ph.
Te, te, creator caelitum, testem invoco
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
890t ex cuius ortu nostra dependet domus:
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: vim tamen corpus tulit.
labem hanc pudoris eluet noster cruor.

Thes.
Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?

Ph.
895Quem rere minime,

Thes.
Quis sit audire expeto.

Ph.
Hic dicet ensis quem tumultu territus
liquit stuprator civium accursum timens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: